Revelation of John 16

1Et audivi vocem magnam de templo, dicentem septem Angelis: Ite, et effundite septem phialas iræ Dei in terram. 2Et abiit primus Angelus, et effudit phialam suam in terram, et factum est vulnus sævum, et pessimum in homines, qui habebant characterem bestiæ: et in eos, qui adoraverunt imaginem eius. 3Et secundus Angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui: et omnis anima vivens mortua est in mari. 4Et tertius Angelus effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum, et factus est sanguis. 5Et audivi Angelum aquarum dicentem: Iustus es Domine qui es, et qui eras; Sanctus, qui hæc iudicasti: 6quia sanguinem Sanctorum, et Prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni enim sunt. 7Et audivi alterum ab altari dicentem: Etiam Domine Deus omnipotens vera, et iusta iudicia tua. 8Et quartus Angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi æstu affligere homines, et igni: 9et æstuaverunt homines æstu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt pœnitentiam ut darent illi gloriam. 10Et quintus Angelus effudit phialam suam super sedem bestiæ: et factum est regnum eius tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas præ dolore: 11et blasphemaverunt Deum cæli præ doloribus, et vulneribus suis, et non egerunt pœnitentiam ex operibus suis. 12Et sextus Angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten: et siccavit aquam eius, ut præpararetur via regibus ab ortu solis. 13Et vidi de ore draconis, et de ore bestiæ, et de ore pseudoprophetæ exire spiritus tres immundos in modum ranarum. 14Sunt enim spiritus dæmoniorum facientes signa, et procedunt ad reges totius terræ congregare illos in prælium ad diem magnum omnipotentis Dei. 15Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem eius. 16Et congregabit illos in locum, qui vocatur Hebraice Armageddon. 17Et septimus Angelus effudit phialam suam in aerem, et exivit vox magna de templo a throno, dicens: Factum est. 18Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terræmotus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram: talis terræmotus, sic magnus. 19Et facta est civitas magna in tres partes: et civitates Gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum, dare illi calicem vini indignationis iræ eius. 20Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi. 21Et grando magna sicut talentum descendit de cælo in homines: et blasphemaverunt Deum homines propter plagam grandinis: quoniam magna facta est vehementer.
Copyright information for VulgCC